|
CAPUT
1
Et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum
meum, quoniam utique inme ipsum eum invocabo, cum invocabo eum?
et quis locus est in me, quoveniat in me deus meus? quo deus
veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine
deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum et
terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia
sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te?
quoniam itaque et ego sum, quid peto, ut venias in me, quinon
essem, nisi esses in me? non enim ego iam in inferis, et tamen
etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo
essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius
non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in
quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te invoco, cum in
te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam extra caelum et
terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et
terram ego impleo? |
|
|