|
|
|
CAPUT
1
Et quomodo
invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique inme
ipsum
eum invocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me, quoveniat
in me deus
meus? quo deus veniat in me, deus, qui fecit caelum et terram?
itane, domine
deus meus, est quiquam in me, quod capiat te?an vero caelum
et terra, quae
fecisti et in quibus me fecisti, capiuntte? an quia sine te
non esset quidquid
est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum,
quid peto, ut
venias in me, quinon essem, nisi esses in me? non enim ego iam
in inferis, et
tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non
ergo essem, deus
meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem,
nisi essem in te,
ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine,
etiam sic. quo te
invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam
extra caelum et
terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit: caelum et
terram ego impleo? |
|
CAPUT
2
Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus
puerulus imbuebar,
ne nunc quidem mihi satis exploratum est. adamaveram enim latinas,
non quas
primi magistri, sed quas docent qui grammatici vocantur. nam
illas primas, ubi
legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas
poenalesque habebam
quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et vanitate
vitae, qua
caro eram et spiritus ambulans et non revertens? nam utique
meliores, quia
certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me
et factum est et |
|
|
|